
Catharína, virgo Senénsis, piis orta paréntibus, beáti Domínici hábitum, quem Soróres de Poeniténtia gestant, impetrávit. Summa eius fuit abstinéntia et admirábilis vitæ austéritas. Cum Pisis morarétur, die Domínico, refécta cibo cælésti et in éxtasim rapta, vidit Dóminum crucifíxum magno cum lúmine adveniéntem, et ex eius vúlnerum cicatrícibus quinque rádios ad quinque loca sui córporis descendéntes. Mystérium advértens, Dóminum precáta, ne cicatríces apparérent, contínuo rádii, colóre sanguíneo mutáto in spléndidum, in formam puræ lucis pervenérunt ad manus, pedes et cor eius. Tantus vero erat dolor, quem sensibíliter patiebátur, licet vúlnerum cruénta signa non apparérent, ut, nisi Deus minuísset, brevi se créderet moritúram. Doctrína eius infúsa, non acquisíta fuit. Aveniónem ad Gregórium Papam undécimum profécta, illi votum eius de peténda Urbe, soli Deo notum, sese divínitus cognovísse monstrávit, et auctor fuit, ut Póntifex ad Sedem Románam personáliter accéderet. Anno ætátis suæ tértio círciter et trigésimo migrávit ad Sponsum. Quam Pius secúndus sanctárum Vírginum número adscrípsit. Brevarium Romanum.