Reparation

Four Saints Adoring Christ Crucified on the Sacred Heart by Lucas Cranach the Elder (1505); woodcut, first state of two (Hollstein); sheet: 14 15/16 in. × 11 3/16 in, The Metropolitan Museum of Art, New York.
Four Saints Adoring Christ Crucified on the Sacred Heart by Lucas Cranach the Elder (1505); woodcut, first state of two (Hollstein); sheet: 14 15/16 in. × 11 3/16 in, The Metropolitan Museum of Art, New York.

PRECATIO PIACULARIS AD SACRATISSIMUM COR IESU

Iesu dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta oblivione, negligentia, contemptione, ingratissime rependitur, en nos, ante altaria tua provoluti, tam nefariam hominum socordiam iniuriasque, quibus undique amantissimum Cor tuum afficitur, peculiari honore resarcire contendimus.

Attamen, memores tantae nos quoque indignitatis non expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in primis misericordiam nobis imploramus, paratis, volontaria expiatione compensare flagitia non modo quae ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis via aberrantes, vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel, baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuae legis iugum excusserunt.

Quae deploranda crimina, cum universa expiare contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitae cultusque immodestiam atque turpitudines, tot corruptelae pedicas innocentium animis instructas, dies festos violatos, exsecranda in Te tuosque Sanctos iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum vel neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo nationum delicta, quae Ecclesiae a Te institutae iuribus magisterioque reluetantur.

Quae utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in cruce satisfactionem obtulisti quamque cotidie in altaribus renovare pergis, hanc eandem nos tibi praestamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum praeterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitae moribus, perfecta legis evangelicae, caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam convocaturos. Excipias quaesumus, benignissime Iesu, B. Virgine Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque in officio tuique servitio fidissimos ad mortem usque velis, magno illo perseverantiae munere, continere, ut ad illam tandem patriam perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in saecula saeculorum. Amen.

— Expiatory prayer from Miserentissimus Redemptor (7 May 1928) of Pope Pius XI.

Curator: Christian Clay Columba Campbell

Christian Clay Columba Campbell is a Roman Catholic of the Anglican Use. As Senior Warden of the Cathedral of the Incarnation (Orlando, FL), he organised the process by which the parish accepted the Apostolic Constitution Anglicanorum coetibus, petitioning to join the Catholic Church. The Anglican Cathedral is now the Church of the Incarnation in the Personal Ordinariate of the Chair of St. Peter. Personal queries should be directed to me at eccentricbliss dot com.

Leave a Reply

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.