
Hic contingimus nucleum doctrinae translaticiae Ecclesiae, saepe et acriter in recenti Synodo assertae, quae non solum confirmavit, quod a Concilio Tridentino decretum est de exsistentia et natura peccatorum mortalium et venialium, sed etiam memoravit peccatum mortale esse peccatum, cuius obiectum est materia gravis et, insuper, quod plena conscientia et deliberato con sensu admittitur. Addatur oportet — quemadmodum factum est in Synodo — quaedam peccata, quod ad eorum materiam attinet, esse intrinsecus gravia et mortalia. Sunt enim actus, qui per se ipsos et in se ipsis, extra adiuncta, propter obiectum suum semper sunt graviter illiciti. Hi actus, si sufficienti cum conscientia ac libertate ponuntur, semper gravem inferunt culpam.
Haec doctrina, in Decalogo et praedicatione Veteris Testamenti innixa, in Apostolorum kerygmate resumpta, propria antiquissimae institutionis Ecclesiae, quae usque adhuc repetit eam, experientia hominum cuiusvis aetatis plane comprobata. Homo enim affatim novit experiundo se in via fidei et iustitiae, quae ipsum ad cognitionem amoremque Dei perducat in hac vita et ad perfectam cum eo coniunctionem in aeternitate, ibi consistere posse et inde aberrare, sed simul viam Dei non dimittere: tunc peccatum veniale habetur, quod tamen ita non licet attenuari ut sit per se quiddam neglegendum vel « peccatum parvi ponderis ».
Homo tamen etiam scit, tristi experientia edoctus, se conscio liberoque actu voluntatis suae, mutato itinere, in partem Dei voluntati contrariam posse abire et sic digredi ab eo (aversio a Deo id appellatur), communionem cum eo, in amore fundatam, respuendo, a principio vitae, quod est ille, se amovendo et sic mortem eligendo.
Cum tota Ecclesiae traditione peccatum mortale eum dicimus actum, quo homo lib ere scienterque repudiat Deum, eius legem, foedus caritatis, a Deo sibi propositum, praeoptans se ad se ipsum, ad aliquid divinae voluntati contrarium convertere (id conversio ad creaturam vocatur). Quod quidem fieri potest modo directo atque formali, veluti per peccata idololatriae, apostasiae, atheismi; aut aequali, ut cum mandatis divinis in materia gravi non obtemperatur. Homo sentit eo quod Deo non oboediat, coniunctionem cum principio suo vitali disrumpi: est peccatum mortale, actus, quo Deus graviter offenditur quique in ipsum hominem ad extremum convertitur obscura quad am potentique vi destructiva.
In Synodi Coetu tripertita distinctio peccatorum est proposita ita ut aec in tria genera essent dividenda: in peccata venialia, gravia, mortalia. Quae tripertita divisio ostendere possit in peccatis gravibus quandam haberi gradationem. Attamen verum exstat distinctionem essentialem certamque esse inter peccatum, quod deleat caritatem, et peccatum, quod vitam supernaturalem non auferat: non est quidquam medii inter vitam et mortem.
Ioannis Pauli PP. II, Adhortatio Apostolica Reconciliatio et pænitentia, no. 17.