In Vigilia Nativitatis Domini

Octavo Kalendas Ianuarii Luna quinta decima Anno 2015 Domini.

Anno a creatione mundi, quando in principio Deus creavit caelum et terram, quinquies millesimo centesimo nonagesimo nono;

a diluvio autem, anno bis millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo;

a nativitate Abrahae, anno bis millesimo quintodecimo;

a Moyse et egressu populi Israel de Aegypto, anno millesimo quingentesimo decimo;

ab unctione David in Regem, anno millesimo trigesimo secundo;

Hebdomada sexagesima quinta, juxta Danielis prophetiam;

Olympiade centesima nonagesima quarta;

ab urbe Roma condita, anno septingentesimo quinquagesimo secundo;

anno Imperii Octaviani Augusti quadragesimo secundo,

toto Orbe in pace composito, sexta mundi aetate,

Jesus Christus, aeternus Deus aeternique Patris Filius, mundum volens adventu suo piissimo consecrare, de Spiritu Sancto conceptus, novemque post conceptionem decursis mensibus

(Hic vox elevatur, et omnes genua flectunt)

in Bethlehem Judae nascitur ex Maria Virgine factus Homo.

Hic autem in priori voce dicitur, et in tono passionis:

Nativitas Domini nostri Jesu Christi secundum carnem.

Curator: Christian Clay Columba Campbell

Christian Clay Columba Campbell is a Roman Catholic of the Anglican Use. As Senior Warden of the Cathedral of the Incarnation (Orlando, FL), he organised the process by which the parish accepted the Apostolic Constitution Anglicanorum coetibus, petitioning to join the Catholic Church. The Anglican Cathedral is now the Church of the Incarnation in the Personal Ordinariate of the Chair of St. Peter. Personal queries should be directed to me at eccentricbliss dot com.

Leave a Reply

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.