First Vespers of St. Ninian in Aberdeen Breviary

In Festo Sancti Patris nostri Niniani Episcopi et Confessoris.
Breviarium Aberdonense, pars. aestiv., fol. CVII.

I. In primis Vesperis.

Antiph. Ovans agat hæc concia | Niniani solemnia.
Trinæ vocis tripudio | laudum sonat obsequia,
Ut mens, lingua, et actio | pari concordent gloria;
Placebit sic laudatio | Deo, reddenti præmia.

Ps. Laudate pueri.

Ant. Ille Pictorum tenebras | fugat, dans vitæ monita,
Mundi contemnens blanditias, | dux plebis ad cœlestia.

Ps. Laudate Dominum omnes gentes.

Ant. Vita præcessit populum | sic sanctitate prævia:
Nunc haurit in te poculum | dux cum ductis in patria.

Ps. Lauda anima.

Ant. Tanto patrono plaudere | jure debes, Albania,
Secura salva sistere | dum vitas vitæ devia.

Ps. Laudate Dominum quoniam bonus.

Ant. Ad cœlos migrans hodie | locandus in deliciis,
Ad mores fac quotidie | migrare nos a vitiis.

Ps. Lauda Hierusalem.

Capitulum Unius Confes.

Respm. Quod cambuca vir Dei circueat,
Taurus custos armentum vigilat,
Qui latronis dum ventrem perforat,
Infelicem ultor exanimat;
Mox cadaver sanctus vivificat,
Saulum sternens Paulum resuscitat.

Versus. Insigne geritur signum certaminis:
Pes saxo jungitur bovis et hominis.
Mox. Gloria.

Hymnus.

Christe, qui rex es gloriæ,
Caput sanctorum omnium,
Tu Niniano gratiæ
Tuæ dedisti præmium.
Ortus regali semine,
Clare puer est indolis;
Vir veritatis lumine
Dat vitam pastor incolis,
Pictis junctis Britonibus,
Turmis duarum gentium.
Mercatur in cœlestibus
Regionem viventium.
Regem percussit ultio;
Vir Belial qui fuerat,
Sanatur, et devotio
Pia mitem reddiderat.
A mortis solvit vinculo
Quem taurus perforaverat;
A mortis et periculo
Vir undis raptum liberat.
Ægris se reddit habilem,
Multos curans miraculis,
Deum sibi placabilem
Beatis videns oculis.
Præsta Christe victoriam
Nobis, devictis hostibus,
Niniani memoriam
Vitam confer agentibus. Amen.

Versus. Amavit eum.

Ant. Stirps regalis quæ vita floruit,
Prolem profert, regem quem decuit;
Patrum pater patronum genuit
Ninianum, quo mundus claruit;
Hic ut sidus signis emicuit,
Dum Britannos fidem perdocuit.

Ps. Magnificat.

Oratio. Deus qui hodiernam diem beati Niniani confessoris tui atque pontificis festivitate honorabilem nobis dedicasti, concede propitius, ut, cujus eruditione veritatis tuæ luce perfundimur, ejus intercessione cœlestis vitæ gaudia consequamur. Per Dominum nostrum.

Memoria de oc. nativit. b. Mariæ solemniter, et de martyribus Eufemia cum sociis suis privatim.

Oratio. Præsta quæsimus Domine precibus nostris cum exultatione proventum, ut, quorum diem passionis annua devotione recolimus, etiam fidei constantia subsequamur. Per Dominum nostrum.

Curator: Christian Clay Columba Campbell

Christian Clay Columba Campbell is a Roman Catholic of the Anglican Use. As Senior Warden of the Cathedral of the Incarnation (Orlando, FL), he organised the process by which the parish accepted the Apostolic Constitution Anglicanorum coetibus, petitioning to join the Catholic Church. The Anglican Cathedral is now the Church of the Incarnation in the Personal Ordinariate of the Chair of St. Peter. Personal queries should be directed to me at eccentricbliss dot com.

Leave a Reply

This site uses Akismet to reduce spam. Learn how your comment data is processed.