Quarundam Ecclesiarum consuetudinis est etiam Draconem deferre primis duobus diebus ante Crucem, & Vexillum, cum longa, & inflata cauda: tertio vero die post Crucem, & Vexilla, cum cauda depressa. Hic est Diabolus, qui nos per tria tempora, ante legem, sub lege, sub gratia fallit, aut fallere cupit. In primis duobus erat quasi Dominus Orbis, ideoque Princeps, vel Deus Mundi vocatur, inde est quod in primis duobus diebus, cum inflata cauda procedit, in tempore vero gratiæ per Christum victus fuit, nec audet regnare patenter, sed homines seducit latenter. Inde est quod in ultimo die sequitur cum cauda depressa.
Ordo Officiorum Ecclesiae Senensis, 222.