XVIII KALENDAS SEPTEMBRES ID EST XIIII DIE MENSIS AUGUSTI UIGILIA ADSUMPTIONIS SANCTAE MARIAE
Deus qui uirginalem aulam beatae Mariae, in quam habitares eligere dignatus es, da quaesumus, ut sua nos defensione munitos iocundos faciat suae interesse festiuitati: per.
Super oblata. Magna est domine apud clementiam tuam dei genetricis oratio, quam idcirco de praesenti saeculo transtulisti, ut pro peccatis nostris apud te fiducialiter intercedat: per.
Ad complendum. Concede misericors deus fragilitati nostrae praesidium, ut qui sanctae dei genetricis requiem celebramus, intercessionis eius auxilio a nostris iniquitatibus resurgamus: per.
XVIII KALENDAS SEPTEMBRES ID EST XV DIE MENSIS AUGUSTI ADSUMPTIO SANCTAE MARIAE
Ueneranda nobis domine huius est diei festiuitas, in qua sancta dei genetrix mortem subiit temporalem, nec tamen mortis nexibus deprimi potuit, quae filium tuum dominum nostrum de se genuit incarnatum: per.
ALIA AD MISSAM
Famulorum tuorum domine delictis ignosce, et qui placere de actibus nostris non ualemus, genetricis filii tui domini dei nostri intercessione saluemur: per.
Super oblata. Subueniat domine plebi tuae dei genetricis oratio, quam etsi pro conditione carnis migrasse cognoscimus, in caelesti gloria apud te pro nobis orare sentiamus: per.
Ad completa. Mensae caelestis participes effecti imploramus clementiam tuam domine deus noster, ut qui festa dei genetricis colimus, a malis inminentibus eius intercessione liberemur: per.
— Sacramentarium Gregorianum.