Una Est Columba Mea

My dove, my undefiled is but one; she is the only one of her mother, she is the choice one of her that bare her. The daughters saw her, and blessed her; yea, the queens and the concubines, and they praised her.

Canticum Canticorum, vi. 9.

Sed: Ecce, inquiunt discipuli ad Dominum, audivimus in quo nomine baptizemus, ministros nos fecisti, et dixisti nobis: Ite, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: quo ibimus? Quo? non audistis? Ad haereditatem meam. Interrogatis: Quo ibimus? Ad id quod emi sanguine meo. Quo ergo? Ad gentes, inquit. Putavi quia dixit: Ite, baptizate Afros in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Deo gratias: solvit Dominus quaestionem, docuit columba. Deo gratias: ad gentes Apostoli missi sunt; si ad gentes, ad omnes linguas. Hoc significavit Spiritus sanctus divisus in linguis, unitus in columba. Hae linguae dividuntur, hac columba copulat. Linguae gentium concordarunt, et una lingua Africae discordavit? Quid evidentius, fratres mei? In columba unitas, in linguis gentium societas. Aliquando enim et linguae per superbiam discordaverunt, et tunc sunt factae linguae ex una multae. Post diluvium enim superbi quidam homines, velut adversus Deum se munire conantes, quasi aliquid esset excelsum Deo, aut aliquid tutum superbiae, erexerunt turrim; quasi ne diluvio, si postea fieret, delerentur. Audierant enim et recensuerant quia omnis iniquitas erat deleta diluvio: ab iniquitate temperare nolebant; altitudinem turris contra diluvium requirebant; aedificaverunt turrim excelsam. Vidit Deus superbiam ipsorum, et hunc errorem illis immitti fecit, ut non se cognoscerent loquentes; et factae sunt diversae linguae per superbiam. Si superbia fecit diversitates linguarum, humilitas Christi congregavit diversitates linguarum. Iam quod illa turris dissociaverat, Ecclesia colligit. De una lingua factae sunt multae; noli mirari, superbia hoc fecit: de multis linguis fit una; noli mirari, caritas hoc fecit. Quia etsi soni diversi linguarum sunt, in corde unus Deus invocatur, una pax custoditur. Unde debuit ergo, carissimi, demonstrari Spiritus sanctus, unitatem quamdam designans, nisi per columbam, ut pacatae Ecclesiae diceretur: Una est columba mea? Unde debuit humilitas, nisi per avem simplicem et gementem, non per avem superbam et exaltantem se sicut corvus?

S. Aurelii Augustini, In Evangelium Ioannis Tractatus, vi. 10.

Curator: Christian Clay Columba Campbell

Christian Clay Columba Campbell is a Roman Catholic of the Anglican Use. As Senior Warden of the Cathedral of the Incarnation (Orlando, FL), he organised the process by which the parish accepted the Apostolic Constitution Anglicanorum coetibus, petitioning to join the Catholic Church. The Anglican Cathedral is now the Church of the Incarnation in the Personal Ordinariate of the Chair of St. Peter.

Personal queries should be directed to me at eccentricbliss dot com.

Leave a Reply