De Chrenecruda

Si quis hominem occiderit et totam facultatem data habuerit unde tota lege conpleat XII juratores donare debet quod nec super terram nec subtus terram plus facultatem non habeat quam jam donavit. Et postea debet in casa sua introire et de quattuor angulos terrae in pugno collegere et sic postea in duropullo hoc est in limitare stare debet intus in casa respiciens et sic de sinistra manum de illa terra trans scapulas suas jactare super illum quem proximiorem parentem habet. Quod si jam pater et fratres solserunt tunc super suos debet illa terra jactare; id est super tres de generatione matris et super tres de generatione patris qui proximiores sunt. Et sic postea in camisia discinctus discalcius palo in manu sepe sallire debet ut pro medietate quantum conpositione diger est aut quantum lex addicat illi tres solvant hoc est illi alii qui de paterna generatione veniunt facere debent. Si vero de illis quicumque proximior fuerit ut non habeat unde integrum debitum solvat quicumque de illis plus habet iterum super illum chrenecruda ille qui pauperior est jactet ut ille tota lege solvat. Quam si vero nec ipse habuerit unde tota persolvat tunc illum qui homicidium fecit qui eum sub fidem habuit in mallo praesentare debent et sic postea eum per quattuor mallos ad suam fidem tollant. Et si eum in conpositione nullus ad fidem tullerunt hoc est ut redimant de quo non persolvit tunc de sua vita conponat.

J. Fr. Behrend, 2nd ed. revised by Richard Behrend, Lex Salica, Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1897, cap. LVIII., pp. 121-123.

Curator: Christian Clay Columba Campbell

Christian Clay Columba Campbell is a Roman Catholic of the Anglican Use. As Senior Warden of the Cathedral of the Incarnation (Orlando, FL), he organised the process by which the parish accepted the Apostolic Constitution Anglicanorum coetibus, petitioning to join the Catholic Church. The Anglican Cathedral is now the Church of the Incarnation in the Personal Ordinariate of the Chair of St. Peter.

Personal queries should be directed to me at eccentricbliss dot com.

Leave a Reply