One Red Rose

Postcard showing Castle Hill and the Castle Gardens, Dunoon, Argyll.

Charter under the Great Seal by King James III. to Colin Earl of Argyll, of the keeping of the Castle of Dunoon in Cowall.—18 Jan. 1472.

Jacobus Dei gratia Rex Scotorum Omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem. Sciatis quod commisimus, et tenore presentium committimus dilecto consanguineo nostro Colino Comiti de Ergile, Domino Lorn et Cambell, Magistro hospicii nostri, custodiam castri nostri de Dunvne, cum potestate constabularios, janitores, carcerum custodes, vigiles, ac ceteros Officiarios ad dicti Castri custodiam necessarios, constituendi, ac eosdem de suis officiis quotiens opus fuerit remouendi, et alios eorum loco imponendi; ac omnia alia et singula faciendi et perimplendi que ad dicti castri nostri custodiam necessaria fuerunt seu etiam oportuna. Pro cuiusquidem castri nostri custodia concessimus, et per presentes concedimus, et donamus, et pro perpetuo confirmamus eidem Colino, terras nostras de Bordlande cum pertinen, extenden, annuatim ad viginti septem marcas vsualis monete Regni nostri, jacen. in balliatu de Cowale, cum ceteris feodis ad custodiam dicti castri spectan. Tenend. et habend, custodiam dicti castri nostri de Dunvne, vnacum terris de Bordlande pro custodia eiusdem, dicto Colino et heredibus suis, de nobis heredibus et successoribus nostris in feodo et hereditate imperpetuum, cum omnibus et singulis libertatibus, commoditatibus, et asiamentis, ac justis suis pertinentiis quibuscunque, tam non nominatis quam nominatis, ad dictum officium custodie castri, et ad prefatas terras cum pertinen, spectan, seu quouismodo juste spectare valen. in futurum, adeo libere, quiete, plenarie, integre, honorifice, bene et in pace, sine reucatione aut retinemento nostri vel successorum nostrorum quorumcunque. Reddendo inde annuatim dictus Colinus et heredes sui nobis, heredibus, et successoribus nostris, vnam rosam rubeam, apud dictum castrum, pro dictis terris et officio, in festo natiuitatis beati Johannis Baptiste, nomine albe firme, si petatur. In cuius Rei testimonium presenti carte nostre magnum Sigillum nostrum apponi precipimus. Testibus reuerendis in Christo patribus Thoma Episcopo Aberdonensi, &c. Apud Edinburgh, decimo octauo die mensis Januarii Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo secundo, et Regni nostri Decimo tertio.—[Reg. Mag. Sig. VII. 189.]

Curator: Christian Clay Columba Campbell

Christian Clay Columba Campbell is a Roman Catholic of the Anglican Use. As Senior Warden of the Cathedral of the Incarnation (Orlando, FL), he organised the process by which the parish accepted the Apostolic Constitution Anglicanorum coetibus, petitioning to join the Catholic Church. The Anglican Cathedral is now the Church of the Incarnation in the Personal Ordinariate of the Chair of St. Peter.

Personal queries should be directed to me at eccentricbliss dot com.

Leave a Reply