Nec Putet in Tumulo Virginis Alma Caro

UIDETUR oportunum huic historiae etiam hymnum uirginitatis inserere, quem ante annos plurimos in laudem ac praeconium eiusdem reginae ac sponsae Christi, et ideo ueraciter reginae, quia sponsae Christi, elegiaco metro conposuimus; et imitari morem sacrae scripturae, cuius historiae carmina plurima indita, et haec metro ac uersibus constat esse conposita. Alma Deus Trinitas, quae saecula cuncta […]