Altus Prosator “F”

CAPITULUM F TITLE: De laude Dei ab angelis in quarta feria dicentes Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth. ARGUMENT: ‘Quando feci celum et terram collaudaverunt me angeli’; ut in Sapientia Salomonis dicitur. Factis simul sideribus etheris luminaribus collaudaverunt angeli factura praemirabili immensae molis dominum opificem celestium preconia laudabile debito et immobile concentuque egregio grates egerunt […]

Altus Prosator “E”

CAPITULUM E TITLE: De creatione elementorum mundi et hominis regentis ea postea more regis. ARGUMENT: ‘In principio fecit Deus celum et terram’ ut in Genesi dicitur.–(Gen. i. 1.) Excelsus mundi machinam previdens et armoniam caelum et terram fecerat mare et aquas condidit herbarum quoque germina virgultorum arbuscula solem lunam ac sidera ignem ac necessaria aves […]