Princeps Apostolorum

Beatus Petrus, apostolus et princeps apostolorum, Antiochenus, filius Iohannis, prouinciae Gallileae, uico Bethsaida, frater Andreae, primum sedit cathedram episcopatus in Antiochia annos VII. Hic Petrus ingressus in urbe Roma, Nerone Cæsare, ibique sedit cathedram episcopatus ann. XXV m. II d. III. Fuit autem temporibus Tiberii Cæsaris et Gaii et Tiberii Claudi et Neronis. — Liber […]