S. Guinefort, Martyr

Sexto, dicendum est de supersticionibus contumeliosis, quarum quedam sunt contumeliose Deo, quedam proximo. Deo contumeliose sunt supersticiones que divinos honores demonibus attribuunt, vel alicui alteri creature, ut facit idolatria, et ut faciunt misere mulieres sortilege que salutem petunt adorando sambucas vel offerendo eis, contemnendo ecclesias vel sanctorum reliquias, portando ibi pueros suos vel ad formicarios vel ad res alias, ad sanitatem consequendam. Sic faciebant nuper in diocesi Lugdunensi, ubi, cum ego predicarem contra sortilegia et confessiones audirem, multe mulieres confitebantur portasse se pueros suos apud sanctum Guinefortem. Et cum crederem esse sanctum aliquem, inquisivi, et audivi ad ultimum quod esset canis quidam leporarius, occisus per hunc modum. In diocesi Lugdunensi, prope villam monialium que dicitur Novile, in terra domini de Vilario, fuit quoddam castrum cujus dominus puerum parvulum habebat de uxore sua. Cum autem exivissent dominus et domina a domo et nutrix similiter, dimisso puero solo in cunabulis, serpens maximus intravit domum, tendens ad cunabula pueri; quod videns leporarius, qui ibi remanserat, eum velociter insequens et persequens sub cunabulo, evertit cunabula, morsibus serpentem invadens, defendentem se et canem similiter mordentem; quem ad ultimum canis occidit et a cunabulis pueri longe projecit, relinquens cunabula dicta cruentata, et terram et os suum et caput, serpentis sanguine, stans prope cunabula, male a serpente tractatus. Cum autem intrasset nutrix et hec videret, puerum credens occisum et devoratum a cane, clamavit cum maximo ejulatu; quod audiens, mater pueri similiter accurrit, idem vidit et credidit, et clamavit similiter. Similiter et miles, adveniens ibi, idem credidit, et, extrahens spatam, canem occidit. Tunc, accedentes ad puerum, invenerunt eum illesum, suaviter dormientem; inquirentes, inveniunt serpentem canis morsibus laceratum et occisum. Veritatem autem facti agnoscentes, et dolentes de hoc quod sic injuste canem occiderant sibi tam utilem, projecerunt eum in puteum qui erat ante portam castri, et acervum maximum lapidum super eum projecerunt, et arbores juxta plantaverunt in memoriam facti.

Castro autem divina voluntate destructo, et terra in desertum redacta est, ab habitatore relicta. Homines autem rusticani audientes nobile factum canis, et quomodo innocenter mortuus est pro eo de quo debuit reportare bonum, locum visitaverunt, et canem tanquam martyrem honoraverunt et pro suis infirmitatibus et neccessitatibus rogaverunt, seducti a diabolo et ludificati ibi pluries, ut per hoc homines in errorem adduceret. Maxime autem mulieres que pueros habebant infirmos et morbidos ad locum eos deportabant, et in quodam castro, per leucam ab eo loco propinquo, vetulam accipiebant, que ritum agendi et demonibus offerendi et invocandi eos doceret eas, et ad locum duceret. Ad quem cum venirent, sal et quedam alia offerebant, et panniculos pueri per dumos circumstantes pendebant, et acum in lignis, que super locum creverant, figebant, et puerum nudum per foramen quod erat inter duos truncos duorum lignorum [introducebant], matre existente ex una parte et puerum tenente et proiciente novies vetule que erat ex alia parte, cum invocatione demonum adjurantes faunos, qui erant in silva Rimite, ut puerum, quem eorum dicebant, acciperent morbidum et languidum, et suum, quem secum detulerant, reportarent eis pinguem et grossum, vivum et sanum. Et, hoc facto, accipiebant matricide puerum, et ad pedem arboris super stramina cunabuli nudum puerum ponebant, et duas candelas ad mensuram pollicis in utroque capite, ab igne quem ibi detulerant, succendebant et in trunco superposito infigebant, tamdiu inde recedentes quod essent consumpte et quod nec vagientem puerum possent audire nec videre; et sic candele candentes plurimos pueros concremabant et occidebant, sicut ibidem de aliquibus reperimus. Quedam etiam retulit mihi quod, dum faunos invocasset et recederet, vidit lupum de silva exeuntem et ad puerum euntem, ad quem, nisi affectu materno miserata prevenisset, lupus vel diabolus in forma ejus eum, ut dicebat, vorasset. Si autem, redeuntes ad puerum, eum invenissent viventem, deportabant ad fluvium cujusdam aque rapide propinque, dicte Chalarone, in quo puerum novies immergebant, qui valde dura viscera habebat si evadebat nec tunc vel cito post moreretur. Ad locum autem accessimus, et populum terre convocavimus, et contra dictum predicavimus. Canem mortuum fecimus exhumari et lucum succidi, et cum eo ossa dicti canis pariter concremari, et edictum poni a dominis terre de spoliacione et redempcione eorum qui ad dictum locum pro tali, causa de cetero convenirent.

— Étienne de Bourbon, Anecdotes historiques, légendes et apologues tirés du recueil inédit d’Étienne de Bourbon dominicain du xiiie siècle, édition de Albert Lecoy de la Marche, Paris: Henri Loones, 1877, no. 370, p. 325-328.

Continue reading “S. Guinefort, Martyr”

Society of the Holy Name

Arms of the Dominican Order.
Arms of the Dominican Order.

Today I was inducted into the Society of the Holy Name.

Wherefore God also hath highly exalted him, and given him a name which is above every name: That at the name of Jesus every knee should bow, of things in heaven, and things in earth, and things under the earth; And that every tongue should confess that Jesus Christ is Lord, to the glory of God the Father.

Philippians 2: 9-11.