A Little While Now

The Basilica of St. Benedict, Norcia, destroyed Sunday, 30 October 2016.
The Basilica of St. Benedict, Norcia, destroyed Sunday, 30 October 2016.

In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggæi prophetæ, dicens: Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens:

Quis in vobis est derelictus,
qui vidit domum istam in gloria sua prima?
et quid vos videtis hanc nunc?
numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris?
Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus;
et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne;
et confortare, omnis populus terræ, dicit Dominus exercituum:
et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)
verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti:
et spiritus meus erit in medio vestrum: nolite timere.

Quia hæc dicit Dominus exercituum:
Adhuc unum modicum est,
et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.
Et movebo omnes gentes,
et veniet desideratus cunctis gentibus:
et implebo domum istam gloria,
dicit Dominus exercituum.

Meum est argentum, et meum est aurum,
dicit Dominus exercituum.
Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ,
dicit Dominus exercituum:
et in loco isto dabo pacem,
dicit Dominus exercituum.

In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum: Interroga sacerdotes legem, dicens: Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. Et dixit Aggæus: Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt: Contaminabitur.

Et respondit Aggæus, et dixit:

Sic populus iste,
et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus,
et sic omne opus manuum eorum:
et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra,
antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
Cum accederetis ad acervum viginti modiorum,
et fierent decem;
et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas,
et fiebant viginti.
Percussi vos vento urente, et aurugine,
et grandine omnia opera manuum vestrarum:
et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum,
a die vigesima et quarta noni mensis:
a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini,
ponite super cor vestrum.
Numquid jam semen in germine est,
et adhuc vinea, et ficus,
et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam.

Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens: Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens:

Ego movebo cælum pariter et terram,
et subvertam solium regnorum,
et conteram fortitudinem regni gentium:
et subvertam quadrigam et ascensorem ejus,
et descendent equi, et ascensores eorum,
vir in gladio fratris sui.
In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te,
Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus:
et ponam te quasi signaculum,
quia te elegi, dicit Dominus exercituum.

— Aggæus ii.

If Honour Me You Will

The Prophet Haggai's vision of the ruins of the Temple; Prophet Quatrefoils, West Façade, Amiens Cathedral.
The Prophet Haggai’s vision of the ruins of the Temple; Prophet Quatrefoils, West Façade, Amiens Cathedral.

It was in the second year of Darius’ reign, on the first day of the sixth month of it, that a message came from the Lord through the prophet Aggaeus; came to Zorobabel, son of Salathiel, that was governor of Juda, and to the high priest, Josue son of Josedec. And thus it ran: Word from the Lord of hosts to his people, that will not restore his temple, but cry, Too early yet! Listen, the Lord said to them through the prophet Aggaeus, is it not too early yet for you to have roofs over your heads, and my temple in ruins? Think well on it, says the Lord of hosts; here is much sown, and little reaped, nor eating brings you a full belly, nor wine a merry heart; such clothes you wear as leave you shivering, such wages win as leak out at purse’s bottom! Think well on it, says the Lord of hosts; up to the hill-side with you, fetch timber and restore my temple, if content me you will, the Lord says, if honour me you will! So much attempted, so little attained; store you brought into your houses withered at my breath; would you know the reason for it? says the Lord of hosts. Because to your own houses you run helter-skelter, and my temple in ruins! That is why the skies are forbidden to rain on you, earth to afford its bounty; ban of barrenness lies on plain and hill, wheat and wine and oil and all the earth yields, man and beast and all they toil to win.

The Lord shows Haggai his vision of the ruined Temple; Prophet Quatrefoils, West Façade, Amiens Cathedral.
The Lord shows Haggai his vision of the ruined Temple; Prophet Quatrefoils, West Façade, Amiens Cathedral.

What made they of it, Salathiel’s son Zorobabel, and the high priest, Josue son of Josedec, and all the people with them? That voice they could not choose but heed, that message from the Lord their God sent to them by the prophet Aggaeus, and they were sore adread of the divine warning. Yet here was divine encouragement; Aggaeus, the Lord’s own messenger, gave them the Lord’s own assurance he was at their side. So the Lord put heart into them, governor and priest and people alike; and they set to work building up the temple of the Lord God of hosts.

This was on the twenty-fourth day of the sixth month, in the second year of Darius.

— Haggai i.