Stanislaus of Szczepanów

St. Stanislaus of Szczepanów by Stanisław Samostrzelnik.
St. Stanislaus of Szczepanów by Stanisław Samostrzelnik.

Stanisláus, apud Cracóviam nóbili génere natus, quem piis paréntibus, per trigínta annos stériles, a Deo précibus impetrárunt, ab ineúnte ætáte futúræ sanctitátis spécimen dedit. Adoléscens in sacra cánonum et theologíæ doctrína multum profécit. Paréntibus mórtuis, amplum patrimónium paupéribus distríbuit, vitæ monásticæ desidério. Sed, Deo áliter disponénte, canónicus Cracoviénsis et concionátor factus a Lampérto epíscopo, in eius póstea locum, quamvis invítus, sufféctus est. Quo in múnere ómnium pastorálium virtútum laude, et præcípue misericórdia in páuperes enítuit. Bolesláum Polóniæ regem, sæpius ob mores corrúptos frustra admónitum, a fidélium communióne remóvit. Qui idcírco iracúndia furens, mílites in ecclésiam immíttit, ut sanctum epíscopum confódiant; sed cum divínitus fuíssent depúlsi, ímpius rex sacerdótem Dei, Hóstiam immaculátam ad altáre offeréntem, sua manu obtrúncat. Multis miráculis Servi sui sanctitátem Deus declarávit post eius mortem, quibus permótus Innocéntius quartus illum in Sanctórum númerum rétulit.

Breviarium Romanum.