In the Congregation of Gods

Deus stetit in synagóga deórum: in médio autem deos diiúdicat. Úsquequo iudicátis iniquitátem: et fácies peccatórum súmitis? Iudicáte egéno, et pupíllo: húmilem, et páuperem iustificáte. Erípite páuperem: et egénum de manu peccatóris liberáte. Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant: movebúntur ómnia fundaménta terræ. Ego dixi: Dii estis, et fílii Excélsi omnes. Vos autem sicut hómines […]