Daemones ab Eodem Recesserunt Fonte

Caput 10: De Alia Maligna Fontana Aqua Quam Vir Beatus in Pictorum Regione Benedixit ALIO in tempore, vir beatus, cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de alio fonte divulgari famam, quem quasi deum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus […]